Wolfgang Amadeus Mozart

(1756-1791)

Apollo et Hyacinthus

Seu Hyacinthi metamorphosis Intermedio in in tre parti KV 38, fu eseguito a Salisburgo il 13 maggio del 1767

Personaggi

Oebalus, re di Sparta (Tenore); Hyacinthus e Melia, figli di Oebalus (Soprano); Apollo, ospite di Oebalus (Contralto); Zephyrus (Contralto); due sacerdoti di Apollo (Basso)

PROLOGUS

Oebalus Rex, fulmine aram Apollini
sacrificantis destruente territus,
a suis erigitur et Apollinem exsulem excipit.
Hyacinthus, Zephyrus, deinde Oebalus et Melia.

Hyacinthus:
Amice! Iam parata sunt omnia.
Aderit, ut spero, cum sorore dilecta meus
Ad sacra, quae constituit, actutum Pater.

Zephyrus:
Ni fallor, est Apollo, quem colitis.

Hyacinthus:
Hic est.

Zephyrus:
Apollini ergo tanta sacrificia parat Oebalus?
An alios nescit in coelis Deos?
An Semelis ergo natus, an Juno, Venus,
Diana, Mars, Vulcanus, an Supernum potens
Caput atque Princeps ture nil vestro indigent?

Hyacinthus:
Quibusque consecramus, o Zephyre! Diis
Nullusque nostris vacuus a templis abiit:
At solus istud Apollo sibi templum suo
Vindicat honori. Genitor hunc magnum Deum
Veneratur, et ego veneror exemplo Patris.

Zephyrus:
O care! Quam libenter offerrem ilia
Pectusque, si tu Apollo mihi meus fores!

Hyacinthus:
Dilecte quid me Zephyre! Permisces Diis?
Honore non me dignor, at novi bene:
Extorsit ista nimius in Hyacinthum amor.
(Venit Oebalus et Melia.)
Sed en! Sorore comite nunc Genitor venit.

Oebalus:
Dic nate! Num parata sacrificio hostia
Et ignes?

Hyacinthus:
Ecce genitor! Ad nutum omnia
Parata præstolantur adventum tuum.

Oebalus:
Bene: ergo succedantur a flamine focus,
Et thure plurimo ara prægravis gemat,
Fumusque sacrificantis in nubes eat.

Melia:
Heu genitor! Atra nube tempestas minax
Ingruit, et omnis glomerat huc noctem Polus.

Oebalus:
Adeste! Longioris impatiens moræ
Apollo thus et hostiam a nobis petit.
Fugiet ad istas sæva tempestas preces,
Et blanda facies solis his iterum plagis
Redibit. Agite! Fundite et mecum preces.

Chorus:
Numen o Latonium!
Audi vota supplicum,
Qui ter digno Te honore
Certant sancte colere:
Hos benigno Tu favore
Subditos prosequere.

Oebalus:
O Apollo creditam
Tibi semper protege
Et dignare lumine
Oebali Laconiam.
(Fulmen ignem et aram destruit.)
Melia, Oebalus, Hyacinthus, Zephyrus.

Melia:
Heu me! Periimus! Numen heu nostras preces respuit!

Oebalus:
An aliquis forsan ex vobis Deum violavit?

Malia:
Haud me Genitor ullius ream
Invenio culpæ.

Hyacinthus:
Semper hunc colui Deum.
(O Zephyre! Quantum timeo ne verbis tuis
Hæc ira sit succensa quædixti prius.)

Zephyrus:
(Hyacinthe! Si me diligis, cela Patrem,
Et verba prolata prius a nobis tace!)

Oebalus:
Extinctus ignis, ara subversa, hostia
Contempta nobis grande præsagit malum!
Heu totus hoc concussus a fulmine tremo!

Hyacinthus:
Erigere mentem Genitor! Insonentem geris
Animum, quid ergo Numine a bono mali
Metuas? Ab isto fulmine es læsus nihil,
Nostrumque nemo, quotquot adsumus, ruit.
Vivimus, et omnes pristinus vigor beat:
Hinc terruisse voluit hoc fulmine Deus
Terras, potestas pateat ut mundo magis,
Maneatque cum fiducia in nobis timor.
Sæpe terrent Numina,
Surgunt, et minantur,
Fingunt bella, quæ nos angunt,
Mittunt tela, quæ non tangunt,
At post ficta nubila
Rident et iocantur.
Et amore
Et tremore
Gentes stringunt subditas:
Nunc amando,
Nunc minando,
Salva stat auctoritas.
Oebalus, deinde Apollo, Hyacinthus, Melia, Zephyrus.

Oebalus:
Ah, Nate! Vera loqueris: at metuo tamen,
Apollo ne fors perdat hoc igne Oebalum.
(Accedit Apollo.)

Apollo:
Apollo vestras audit, o credite! preces
Suamque pollicetur his terris opem,
Recipere si velitis hunc modo exsulem
Iramque fulminantis exosum Iovis.

Oebalus:
Quid? Numen hac sub veste pastoris latens
In nostra præsens regna suscipi cupit?

Hyacinthus:
En Genitor! ut lusisse nos superi solent!
Iam tibi medelam sæva post vulnera Deus
Adfert, tuamque regiam præsens beat.

Melia:
O quam beato sidere hæc nubila dies
Nos recreat, ipse Apollo dum nostros lares
Optatus hospes visitat! O quantus decor!
Quæ forma! quanta dignitas! Quanta omnibus
Gloriaque membris atque maiestas sedet!

Apollo:
Melia! quid in pastore tam dignum vides
Suspensa quod mirere?

Melia:
Video.

Apollo:
Et quid vides?
Eloquere pulchra!

Melia:
Video pulchrum Apollinem,
Cui cum Parente corda iamdudum obtuli.

Apollo:
Quod obtulisti pectus, haud revoca amplius;
Hoc inter orbis dona præprimis placet.

Zephyrus:
(Hyacinthe! quantum timeo præsentem Deum!)

Hyacinthus:
(Me quoque tremenda dignitas timidum facit.)

Apollo:
Hyacinthe! amicum semper addictum tibi
Habebis in me, amare si Deum potes.

Hyacinthus:
O quanta res, diligere si Hyacinthum potes!

Zephyrus:
(Heu! nunc amatum Apollo mihi puerum rapit!)

Oebalus:
Dies beata! Numen o sanctum! meos,
Manere si dignaris, ingredere Lares,
Diuque me rogante nobiscum mane.

Apollo:
Habebis in me, crede, tibi facilem Deum.
Iam pastor Apollo
Custodio greges,
Nixus et baculo
Vigilans sto;
Iam pascere nolo
Et visito reges,
Iam medicinas
Mortalibus do.
Moestus levare
Aegros iuvare
Est sola tangens
Apollinem res:
Hic me manente,
Vobis favente,
Rex omni rege
Beatior es.

CHORUS I
Apollo propter necem Hyacintho illatam
Oebali regia discedere iubetur.
Oebalus, Melia.

Oebalus:
Amare numquid Filia, haud dubito, Deum,
Favore qui ter dignus est nostro, potes?

Melia:
Quid loquere, Pater? Apollo mortalem
Sibi me iugali cupiat adiungi toro?

Oebalus:
Dubitare noli, Apollo te sponsam petit,
Meumque, libertate sed Nata utere
Tua, roganti placidus adsensum dedi.

Melia:
Negare cum me, Genitor! adsensum putes?
Quæ virgo contempsisse divinum virum
Tantosque honores, stulta nisi et animi impotens
Fuerit, et obstitisse fortunæ velit?

Oebalus:
Prudenter istud Nata! coniugium eligis;
Sic namque per te Frater et Genitor tuus,
Sic et Nepotes sorte divina eminent
Sic nostra diva efficitur his facibus domus.

Melia:
Dic, ubi moratur Apollo? colloquio illius
O ut liceret optimo actutum frui!

Oebalus:
Cum Fratre disco ludit et Zephyro simul
In nemore. At huc redibit, ut spero,citus
Tuumque me præsente consensum petet.

Melia:
O petat! habebit omne, quod pectus cupit.
Lætari, iocari
Fruique divinis
Honoribus stat
Dum Hymen optimus
Tædis et floribus
Grata, beata
Connubia iungit
Et gaudia dat.
Iam diva vocabor
Si Numen amabo;
Per astra vagabor
Et nubes calcabo;
Et urbes, et regna
Devoveant se,
Et Fauni adorent,
Et Satyri me.
(Accedit Zephyrus.)
Zephyrus, Oebalus, Melia.

Zephyrus:
Rex! de salute Filii est actum; iacet
Hyacinthus!

Oebalus:
Heu me! nuntium o tristem nimis!
Qua morte cecidit?

Zephyrus:
Ictus a disco ruit.

Oebalus:
Quis Filium occidisse non timuit meum?

Zephyrus:
Apollo.

Oebalus:
Contremisco!

Melia:
Superi quid? Deus,
Qui me beare voluit, hic Fratri necem
Sit machinatus? Ista quis credat tibi?

Zephyrus:
Vera loquor, et testis ego pereuntis fui.
Vix lapsus est Hyacinthus, aufugi, malum
Ne simile feriat forsan et nostrum caput.

Oebalus:
Sic ergo plectis Numen innocuos? Favor,
Quo te recepi, morte num Nati unici
Dignus erat? Ergo Meliam et Natam quoque
Surripere Patri, Numen, o falsum paras?

Melia:
O absit a me Genitor! ut sponsum eligam,
Deoque, qui cruore Germani madet,
Nuptura porrexisse præsumam manus.

Zephyrus:
(Quid audio? an coniucia meditatur Deus?
An Meliam et rapuisse mihi amatam cupit?
Qui rapuit Hyacinthi, anne et istius mihi
Rapiet amorem?)

Oebalus:
Zephyre! quæ causa improbum
Adegit hoc ad facinus?

Zephyrus:
Haud ullam scio.
Natus ad amoenum litus Eurotæ stetit,
Duscumque matæ proximum adspiciens, meus,
Clamabat, ecce discus est vestro prior,
Metamque tetigit. Apollo tum discum iacit,
Loquentis et propelli in pueri caput,
Quo læsusiste pronus in terram ruit.
Non dubito, quin extinctus hoc disci impetu
Fuerit.

Oebalus:
An sic furere non dubitat Deus,
Ut sibi brnignum privet et prole Oebalum?
Exisse regno Numen invisum mihi
Meisque iubeo. Zephyre! fac pellas reum,
Maiora ne, vel plura mihi damna inferat.

Zephyrus:
Rex! regna tua sunt: ipse tu pelle impium.
Tu morte Nati læsus es. Timeo Deum,
Qui fulmen hoc torqueret in nostrum caput.
(Expellat utinam! noster ut possit dolus
Latere; nam cædis ego sum factæ reus!)

Oebalus:
Abibo! Vos manete! Si veniat Deus
Ad vos, abire, Nata! crudelem iube.
Ad litus Eurotæ ibo, num vivat, meum
Videre Natum. Forsan occurret mihi mihi
Apollo, regnis Numen exosum meis.
(Abit.)

Zephyrus:
(Succedit ad mea vota, succedit dolus,
Meliaque mea dilecta nunc coniunx manet.)

Melia:
Non capio, cur Apollo ne læsus quidem
Necarit unice ante dilectum sibi
Hyacinthum. Amare qui Sororem me queat,
Si Fratris ante polluat fato manus?

Zephyrus:
Dilecta! ne mirare, quod tantum scelus
Apollo perpetrarit; haud nosti impium:
Astutus est, crudelis, inconstans, levis:
Hinc exulare iussus est coelis, suo
Furore ne turbaret unamnimes Deos.

Melia:
Meliora credidisse de tanto Deo
Mens dictat (ast incertus est animus tamen,
Timorque spesque pectore alternant vices).

Zephyrus:
Melia! quid animo volvis? ah! Sponsum abice,
Cuius cruore dextra fraterno calet,
Zephyrumque, cuius ipsa sat nosti fidem,
Amore, quo beatus efficiar, bea.

Melia:
Nunc fata Fratris cogito, haud Zephyri faces.

Zephyrus:
O dura! num sprevisse sic Zephyrum potes?
En! Duos conspicis:
Amantem et nocentem,
Iuvantem et furentem;
Cui manum porrigis?
Apollo te necabit,
At Zephyrus amabit,
Fraterno qui dexteram
Tinxit cruore,
Tentabit in tenera
Plura Sorore:
Quem prudens eligis?
Zephyrus, Melia, deinde Apollo.

Zephyrus:
Heu! Numen! ecce! Numen huc gressum movet;
Melia quid agimus? indica effugii locum!
Timeo ferocem.

Melia:
An ergo me solam obiicis?
Subsiste! nam iactata sic perstat fides?

Zephyrus:
Ne patere, quæso, ut noceat insonti Deus!
(Accedit Apollo.)

Apollo:
Adesne latro! fraudis infandæ artifex!
Hyacinthum amicum rapere non fuerat satis?
Rapuisse sponsam numquid et nostram simul,
Sceleste, tentas? crimen et mendax novis
Criminibus auges? Impie! iratum tibi
Quid possit, experire, iam Numen modo!
Amantis et nocentis, et iuste quidem
Nocentis experire vindictam Dei!
Irruite, venti! claude sceleratum specu
Aeole!

Zephyrus:
Quid! heu me!
(Zephyrus in ventum mutatus abripitur.)

Melia:
Quid agis, o Numen grave!
Funeribus an replere vis regnum Patris?
Iam Fratre cæso occidis et Zephyrum simul?
Tyranne! nunc et Meliam et regem obprimes?

Apollo:
O cara!

Melia:
Quid! vocasse me caram audes?
Cruente!

Apollo:
Me percipere si non sit grave.

Melia:
Est grave, tace! atque nostra, sic Genitor iubet,
Illico relinque regna, ne noceas magis!

Apollo:
(Ah, pone tandem fulmen o Supernum Pater!
Quousque persequetur hic miserum furor?)

Melia:
Discede crudelis!
Gaudebo, tyrannus
Si deserit me!
Vah! insolentem,
Qui violat iura!
Discede! discede;
Nam metuo te.

Apollo:
Est, crede! fidelis,
Est mitis Apollo,
Qui deperit te.
Quid? innocentem
Sic abicis dura!
Sic perdis amicum,
Si reiicis me.
Quem coeli premunt inopem,
An terris agat exsulem?
Manebo!
Quousque sederit dira,
Quæ pectora sauciat ira,
Latebo.

CHORUS II
Oebalus, cognita Apollinis innocentia,
hunc benigne recipit, eique Filiam coniugem tradit.
Hyacinthus, Oebalus.

Hyacinthus:
Non est.

Oebalus:
Quis ergo Nate! dic, si Patrem amas,
Quis te peremit?

Hyacinthus:
Zephyrus; - heu me! - si - Deus
Adesset! -

Oebalus:
Heu, iam moritur! -

Hyacinthus:
O Pater! Pater! -
Mors - est - acerba!

Oebalus:
Nate!

Hyacinthus:
Genitor! - Ah! - Vale!
(Moritur)

Oebalus:
Hyacinthe! - Nate! - vixit - exanimis iacet!
Apollo, dixit, innocens est o Pater!
Crede mihi, non est, Zephyrus est auctor necis.
Sic ergo mecum Zephyre ter mendax! agis?
Sic Numen ipsum sceleris et tanti reum
Arguere, sic me fallere haud Regem times?
Cruente! faxim crimen hoc proprio luas
Cruore! - Mortem Filii an inultus feram?
Ut navis in æquore luxuriante
Per montes, per valles undarum iactatur,
Et iamiam proxima nubibus stat,
Et iamiam proxima Tartaro nat:
Sic bilis a pectore bella minante
Per corpus, per venas, per membra grassatur;
Furore sublevor;
Dolore deprimor;
Ira, vindicta conglomerant se,
Atque quassare non desinunt me.
(Accedit Melia.)
Melia, Oebalus.

Melia:
Quocumque me converto, crudelis Dei
Monumenta detestanda conspicio. Prius
Perire Zephyrum videram, et Fratrem modo
Video natare sanguine insontem suo.

Oebalus:
Quid comite nullo Filia huc infers pedem?
An latro iamiam fugit?

Melia:
Hunc iussi illico
Vitare nostra regna, nam cædem improbus
Nova gravare cæde non timuit Deus.

Oebalus:
Quid loquere? cædem Nata! quam narras novam?

Melia:
O Rex! amicum rapuit, et Zephyrum quidem,
Ventisque me vidente lacerandum dedit.

Oebalus:
O iustus est Apollo, dum plectit scelus,
Quod imputavit perfidus et atrox Deo
Zephyrus! hic auctor, Filia! est factæ necis.
Non est Apollo: Zephyrus in Fratrem tuum
Discum agere non dubitavit.

Melia:
Unde autem Pater!
Hæc nosse poteras?

Oebalus:
Natus hic retulit mihi,
Nam vivus est inventus a nobis. Meis
Extinctus est in manibus.

Melia:
Heu me! quid? Pater!
Quid ergo regno exisse iussisti Deum?

Oebalus:
Filia! dolore motus est Zephyri dolus
Delusus, id iussisse me memini. Impium
Quis tale sibi timuisset a Zephyro scelus?

Melia:
O Genitor! omnes perditi iamiam sumus!
Discessit, heu! discessit a nobis Deus!
O crede, non inultus id probrum feret.

Oebalus:
Quid? Nata! discessisse iam Numen putas?

Melia:
Nil dubito; namque exire de regno tuo
Apollinem ipsa, linquere et nostros lares
Iussi. O ut hanc revocare nunc possem
Deum!

Oebalus:
Heu! fata quam sinistra nos hodie obruunt!
Natus cadit,
Atque Deus
Me nolente,
Nesciente
Læsus abit.
Regnum sine Numine
Iam non diu stabit:
Numen! quæso, flectere,
Et ad nos revertere!

Melia:
Frater cadit,
Atque meus
Te iubente
Me dolente
Sponsus abit.
Sponsa sine complice
Quaeso, quid amabit?
Noli sponsam plectere!
Numen! ah regredere!
(Accedit Apollo.)
Apollo, Oebalus, Melia.

Apollo:
Rex! me redire cogit in Hyacinthum amor.
Ignosce, quod Numen ego tua regna audeam
Præsens beare! Disce, quid Numen queat!
Hyacinthe surge! funus et flore æmulo
Nomenque præferente Defuncti tege.
(Subsidens cum funere tellus
hyacinthos flores germinat.)

Oebalus:
Quid video? Surrexisse de Nato meo
Conspicio flores?

Melia:
Numen o nimium potes!
Pudore me, suffusa profiteor ream.
Ad verba Zephyri, Patris ad iussa omnia
Quæ me poenitet, feci.

Oebalus:
Optime
Parce Deus! Ignarus ego, quis fuerit necis
Auctor patratæ, pessimo Zephyro fidem
Habui, meumque credidi Natum tua
Periisse fraude. Zephyrus o quanta improbus
Induxit in regna mea, ni parcas, mala!

Melia:
O Numen! haud fuisse contemptum putes;
Abire quod te iusserim, imprudens fui
Credulaque nimium, et ira mihi verba abstulit,
Quæ de dolore Fratris occisi meant.

Apollo:
Confide Rex! Apollo non fugiet tua
Regna. Manet, et manebit heic tecum, fide
Iam stare si promissa demonstres tua.

Oebalus:
Intelligo. Ecce Nata! te sponsam Deus
Dignatus elegisse.

Melia:
Num credam Deum
Amare posse Meliam?

Apollo:
O crede! ipsemet
Iuppiter amare sæpe mortales solet;
Amare namque convenit tantum Diis,
Vobis amari.

Melia:
Numen! en famulam, suo
Quæ pro Parente pectus hoc offert tibi.

Oebalus:
En! Si placere sponsa mortalis potest,
Apollo! nostra Filiam adductam manu
Accipe, meoque semper in regno mane.
Hyacinthus obiit: alter Hyacinthus mihi
Eris, manere Filia hac factus gener,
Regione si digneris in nostra.

Apollo:
Oebale!
Accipio lætus Meliæ oblatæ manum,
Rebusque semper placidus adsistam tuis.

Melia:
Iustitia sic tua Deus elucet magis.

Oebalus:
Sic innocentem debita haud merces fugit.

Apollo:
Sic sæcla te futura clementem sonent.
Tandem post turbida
Fulmina, nubila
Tonantis murmura,
Pax alma virescit
Et explicat se.

Melia:
Post vinvla doloris
Nos iungit amabile
Pignus amoris.
Post fata, beata
Nos tæda coronet
Et erigat te

Oebalus:
Post bella furoris
Vos iungit amabile
Pignus amoris.
Post fata, optata
Vos tæda coronat
Et excitat me.

Apollo:
Post monstra pavoris
Nos iungit amabile
Pignus amoris.
Post fata, sperata
Nos tæda coronet
Et erigat te.

F I NE

copyright ItalianOPERA ©