TESTO DEL LIED

"Magna res est amor"
di Thomas à Kempis (1379/80-1471)

Magna res est amor, magnum omnino bonum,
Quod solum leve facit omne onerosum,
Et fert aequaliter omne in aequale.
Nihil dulcius est amore, nihil fortius,
Nihil altius, nihil latius, nihil jocundius,
Nihil plenius nec melius in coelo et in terra.
Quia amor ex Deo natus est, nec potest,
Nisi in Deo, super omnia creata quiescere.
Magna res est amor, magnum omnio bonum,
Quod solum leve facit omne onerosum,
Et fert aequaliter omne in aequale.